- CASPII
- CASPIIpopuli Scythici generis, hyranis finitimi, eiusque maris accolae, quod ab ipsis Caspium appellatur. Horum regio a Strabone Caspiana appellatur. Virg. Aen. l. 6. v. 798 περιφραςτικῶς Caspia regna nominat,Huius in adventum iam tunc et Caspia regnaResponsis horrent divûm. ---- ----Hi parentes decrepitos, et septuagesimum aetatis annum attingentes, angusto loco includere dicuntur, et fame enecare. Strabo, l. 11. Apud hos saevissimi sunt canes, ut scribit Val. Flaccus, l. 6. v. 106. uti videre est in his:Insequitur Drangaea phalanx; claustrisque profusiCaspiadae, quêis turba canum, non seqnius acresExilit ad lutos, pugnasque capessit heriles:Inde etiam par mortis honos, tumulisque receptiInter avos, positusque virûm: nam pectora ferroTerribilesque innexa iubas ruit agmine nigrôLatratuque cohors: quanto sonat horrida DitisIanua, vel superas Hecates comitatus ad auras.Vide Lips. Cent. 1. ad Belg. Epist. 44. Eliam Reusner. Artis Strateg. l. 1. c. 15. Casp. Facium, in axiom. Bellicis, c. 94. Idem Nic. Lloyidius. Baudrando fuêre populi in Hyrcania.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.